{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 19.28","citation":"Augustine, Contra Faustum 19.28","ref":"19.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":421,"text":"Itaque uel omnia uel paene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat \"ego autem dico uobis\", inueniuntur et in illis ueteribus libris. ibi contra iram dictum est: turbatus est prae ira oculus meus et: melior est, qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. ibi contra uerbum durum: plaga flagelli liuorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa; ibi contra moechiam cordis: ne concupiscas uxorem proximi tui. non enim ait: ne adulteres, sed: ne concupiscas. unde apostolus hoc ex lege commemorat dicens: nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. ibi de patientia non resistendi laudatur uir praebens percutienti se maxillam et saturatus obp1;obiis. ibi de inimico diligendo dicitur: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. hinc enim hoc commemorauit apostolus et illud in psalmo: cum his, qui oderant pacem, eram pacificus et alia multa. quod autem temperando a uindicta et diligendo etiam malos deum imitemur, habes ibi de ipso deo id agente copiosum locum; ibi namque scriptum est: multum enim ualere tibi soli superat semper, et uirtuti brachii tui quis contra stabit? quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani. quae descendit in terram; sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti horum, quae fecisti; nec enim odio habens aliquid constituisses. quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu uoluisses, aut quod a te uocatum non esset, conseruaretur? parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos, qui exerrant partibus, conripis et de quibus peccant admonens adloqueris, ut relicta malitia credant in te, domine. ad hanc benignam patientiam dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur, ut uindicare nostras iniurias neglegamus et benefaciamus his, qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut pater noster caelestis perfectus est. ualere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cauendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis libris ueteribus scriptum est: qui uindicari uult, inueniet uindictam a deo et peccata illius confirmans confirmabit. relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata soluentur. homo homini reseruat iram et a domino quaerit medelam carnis? in hominem similem sibi non habet misericordiam et pro peccatis suis deprecatur dominum? et ipse dum caro sit, reseruat. iram et repropitiationem petit a domino? et quis exorabit pro peccatis illius?","prev":{"citation":"Contra Faustum 19.27","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.27"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.29","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.29"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}