{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 19.4","citation":"Augustine, Contra Faustum 19.4","ref":"19.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":213,"text":"Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum obiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod enim Iesus dixerit non se uenisse soluere legem, aliquantisper haesissem incertus, quid ei responderem. nec inmerito; ueniebat enim corpore atque animo simul lege obsitus ac prophetis. nam huiusmodi, quos aio, et circumcisionem portant et obseruant sabbatum et porcina ac reliquis abstinent huiusmodi, quae praecepit lex, sub christiani quamuis nominis professione decepti etiam ipsi, ut intellegi datur, hoc ipso capitulo, duo et tu, quia Christus non ad soluendam legem se uenisse dixerit. sed ad inplendam. quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capitulij huius a me molestiam demolirer, tibi uero nequaquam congredi metuam nullis confiso uiribus et inpudentia potius lacessenti, ut facilius temptar, me putem abs te quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te uideam credidisse. nec enim quicquam eorum praeferens, quibus lex et prophetae non solui uideantur, sed adinpleri, me tamquam desidem obiurgas ac praeuaricatorem ex huius obiectione capituli. an et tu iam de truncatorum inguinum obscaeno illo signaculo gloriaris, tamquam Iudaeus aut Nazaraeus? an supercilium de obseruatione erigis sabbatorum? an de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? an denique de uictimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Iudaeorum te exsaturasse deum exultas ? quodsi horum fecisti nihil, quid ita Christum non uenisse legem soluere. sed adinplere contendis?","prev":{"citation":"Contra Faustum 19.3","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.3"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.5","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}