{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 19.7.1-18","citation":"Augustine, Contra Faustum 19.7.1-18","ref":"19.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":285,"text":"AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: non ueni legem soluere uel prophetas, sed adinplere — durum enim tibi uidetur aduersus euangelicam auctoritatem uenire — durum etiam tibi uideatur uenire aduersus apostolum dicentem: omnia haec figurae nostrae fuerunt. item dicentem de Christo: quia non fuit etiam et non, sed etiam in illo erat: quotquot enim promissiones dei. in illo etiam, id est in illo exhibitae, in illo adinpletae sunt et sine caligine uidebis, et quam legem adinplere uenerit et eam quo pacto adinpleuerit. nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inueniens. manifestum eat enim, et luce clarius hoc etiam noui testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas Christus non uenerit soluere, sed adinplere. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, ipsa est, inquam, lex per Moysen data, de quo Christus ait: de me enim ille scripsit. certe enim ipsa est lex, quae subintrauit, ut abundaret delictum: quod ad eius reprehensionem nihil intellegentes in ore habere consuestis. ibi ergo lege et uide, quia ipsa est, de qua dicitur: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est. mihi factum est mors? absit. sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. neque enim lex iubebat delictum. ut illa subintrante abundaret delictum, sed superbos multum sibi tribuentes mandati sancti o et iusti et boni adiectio reos etiam praeuaricationis effecerat, ut eo modo humiliati discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent legi subditi per reatum. sed legi sociati per iustitiam. idem quippe apostolus dicit. quia priusquam ueniret fides. sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae postea reuelata est.","prev":{"citation":"Contra Faustum 19.6","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.6"},"next":{"citation":"Contra Faustum 19.7.19-50","label":"19.7.19 to 19.7.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/19.7.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/19.7.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}