{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 20.10.13-23","citation":"Augustine, Contra Faustum 20.10.13-23","ref":"20.10.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.10.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.10.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":241,"text":"potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putaret hic forte dicatis, quod uos multos deos uestros ex una substantia perhibetis, quasi pagani multos suos non ex una adserant, quamuis diuersa illis officia et opera et potestates adtribuant. sicut etiam apud uos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum, alius desuper suspendit, alius subter portat, alius rotas ignium, uentorum et aquarum in imo uersat, alius in caelo circuiens radiis suis etiam de cluacis membra dei uestri conligit. et quis numerat omnia omnium deorum uestrorum officia fabulosa nulla ueritate manifesta, nullis aenigmatis figurata? porro si alius ita diuidat omnes homines, ut alios esse dicat, qui credunt deum humana curare, alios, qui id omnino non credunt, in hac parte et pagani nobiscum sentiunt et Iudaei et uos et omnes haeretici, qui quoquo modo christiani appellantur: in illa uero Epicurei reperiuntur et si qui alii sunt, qui ita senserunt. paruane ista differentia est? cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? an audebitis in hac differentia discedere a nobis. qui deum praedicamus humana curare, et esse cum Epicureis, qui hoc negant? hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. sic per alias et alias differentias nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, uicissim omnes nobiscum et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum nec nos cum aliquibus eorum. quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.","prev":{"citation":"Contra Faustum 20.10.1-12","label":"20.10.1 to 20.10.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.10.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 20.11.1-16","label":"20.11.1 to 20.11.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.11.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}