{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 20.12","citation":"Augustine, Contra Faustum 20.12","ref":"20.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":196,"text":"Ipse denique spiritus sanctus cur in tertia persona ponitur, cum sit inter innumerabiles ? aut cur non sit etiam ipse Iesus ? et quid sibi iam uult in scriptis Fausti fallax textura uerborum, ubi conatus uelut congruere ueris christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen? cur enim sub triplici ac non potius sub multiplici non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt ? neque enim, sicut in armis una res est sub triplici appellatione ensis. mucro. gladius, sicut unam rem dicitis et lunam et nauem minorem et luminatorem nocturnum et si quid aliud uocabuli eidem rei tribuitis. ita potestis dicere eundem primum hominem, quem spiritum potentem et quem splenditenentem et quem Atlantem maximum, sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. aut quomodo unum numen, si diuersa opera? aut cur non totum simul unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus et in persecutione Iudaeorum Christus et in sole ac luna Christus ? nempe uias omnes uestra phantasmata perdiderunt. nempe nihil aliud sunt quam uisa furentium.","prev":{"citation":"Contra Faustum 20.11.34-40","label":"20.11.34 to 20.11.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.11.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.11.34"},"next":{"citation":"Contra Faustum 20.13","label":"Book 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}