{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 20.15","citation":"Augustine, Contra Faustum 20.15","ref":"20.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":264,"text":"Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius. nescitis, inquit, quia corpora uestra templum est in uobis spiritus sancti, quem habetis a deo? uos autem fabricam daemonum dei templum dicitis et ibi uiuum, sicut Faustus ait. uiuae maiestatis simulacrum Christum filium dei conlocatis. plane Christus uester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae uanitatis. ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum uocari potest.","prev":{"citation":"Contra Faustum 20.14","label":"Book 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.14"},"next":{"citation":"Contra Faustum 20.16","label":"Book 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/20.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/20.16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}