{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 21.16.44-59","citation":"Augustine, Contra Faustum 21.16.44-59","ref":"21.16.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.16.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.16.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.16.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":183,"text":"et ante bellum inprouidae et in bello inualidae et post bellum miserae, numquam diuinae. et utique quod ipsae. hoc deus secundum unitatem substantiae. putamusne, respicitis, quam inmaniter blasphematis ? et tamen aliquando uolentes quasi defendere bonitatem dei etiam ipsi hyle praestare dicitis aliquid boni. ut inclusa in semet ipsa non saeuiat. habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? an forte sicut deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita hyle post bellum sine commixtione boni habebit commixtionis bonum ? dicite ergo duo mala, sed unum altero peius; . aut duo non summa bona, sed unum altero melius, ita sane, ut quod est melius hoc dicatis miserius; nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut separata hyle a propria uastatione et dei membris adfixis in globo aliquid boni praestetur hostibus et tantum mali infligatur ciuibus, cogitate, quis uicerit. sed uidelicet uenenum est hyle, quae formare, firmare, nutrire, uegetare ualuit animalia sua; et antidotum deus, qui damnare potuit, quia sanare non potuit membra sua. insani, nec illa est hyle, nec ille deus. sic delirent, qui sanam doctrinam non sustinentes ad fabulas conuertuntur.","prev":{"citation":"Contra Faustum 21.16.24-43","label":"21.16.24 to 21.16.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.16.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.16.24"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.1","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}