{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 21.8.1-18","citation":"Augustine, Contra Faustum 21.8.1-18","ref":"21.8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.8.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":276,"text":"Rursus idem apostolus cum de spiritalibus diuersis muneribus et tamen ad unitatem consonis rem plane magnam et diuinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cuius artificem deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. quod etsi longum est, tamen, quia ualde necessarium, totum ipsum locum ex eius ad Corinthios epistula huic operi me inserere non pigebit. de spiritalibus autem nolo uos ignorare, fratres . scitis, quando gentes eratis, ad simulacra sine uoce quomodo ascendebatis inducti. propter quod notum facio uobis, quia nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Iesu, et nemo potest dicere dominus' Iesus' nisi in spiritu sancto. diuisiones autem donationum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones ministrationum sunt idem ipse dominus; et diuisiones operationum sunt, idem uero deus, qui omnia operatur in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri autem fides in eodem spiritu, alii donatio curationum in uno spiritu, alii operationes uirtutum; alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout. uult. sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. etenim in uno spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, siue Iudaei siue Graeci siue serui siue liberi; et omnes unum spiritum potauimus. etenim corpus non est unum membrum, sed multa. si dixerit pes: quia non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? uel si dixerit auricula: quia non sum oculus, non sum de corpore. num ideo non est de corpore?","prev":{"citation":"Contra Faustum 21.7","label":"Book 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.7"},"next":{"citation":"Contra Faustum 21.8.19-32","label":"21.8.19 to 21.8.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.8.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.8.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}