{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 21.9.1-14","citation":"Augustine, Contra Faustum 21.9.1-14","ref":"21.9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":282,"text":"Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat apostolus, quisquis artificem deum negat, uidetis. cui contradicat adnuntians nobis praeter id, quod accepimus. quid igitur opus est, ut a me redarguatur potius quam ab omnibus christianis anathemetur ? dicit apostolus: deus temperauit corpus, et dicit iste: \"hyle, non deus.\" quid apertius his inimicitiis ante anathemandis quam refellendis? numquid et hic apostolus, cum diceret: deus, addidit: huius saeculi? ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus; quibus qui consentiunt, iustitiae lumen amittunt deo retribuente quod iustum est. haec omnia legimus in scripturis sanctis. nam et illud dictum est de seductione extrinsecus ueniente: timeo, ne, sicut serpens Euam seduxit in uersutia sua, ita corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. cui simile est: corrumpunt mores bonos conloquia mala, et illud, quod et sibi quisque seductor sit: qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit, et illud de dei uindicta, quod supra commemoraui: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conueniunt. ita et in ueteribus libris, cum praedixisset: deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum, paulo post, inuidia, inquit, diaboli mors introiuit in orbem terrarum. et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent, inpii autem manibus et uerbis, inquit, arcessierunt illam et existimantes illam amicam defluxerunt; alibi autem: bona et mala, uita et mors, diuitiae et paupertas a domino deo sunt. hic perturbati homines non intellegunt in uno eodemque opere malo non postea consequente alia, quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante uindicta aliud uenire de astutia suadentis, aliud de nequitia uolentis, aliud de iustitia punientis: cum diabolus suggerit, homo consentit, deus deserit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 21.8.19-32","label":"21.8.19 to 21.8.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.8.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.8.19"},"next":{"citation":"Contra Faustum 21.9.15-30","label":"21.9.15 to 21.9.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/21.9.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/21.9.15"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}