{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.12","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.12","ref":"22.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":138,"text":"Scio quidem istis quam surdis haec cantem; nec tamen despero, quod cantici mei ueritas inuentura sit aurem suam, quam dominus aperuerit, a quo sunt uera, quae dicimus. istos autem quales diuinarum scripturarum iudices patimur, quibus etiam displicet, quod deo placuerint opera sua, quem tamquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est: et uidit deus lucem, quia bona est! adprobat enim opera sua, quia placent ei, quae fecit, et hoc est uidere, quia bona sunt. neque enim aliquid inuitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat, aut in aliquid faciendum inprudens labitur, ut factum esse displiceat. cur autem istis non displiceat, quod deus noster opus suum uidit, quia bonum est, quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, uelum contra se posuit? non enim quod fecit, uidit, quia bonum est; sed noluit uidere, quia malum est.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.11","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.11"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.13","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}