{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.13","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.13","ref":"22.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":191,"text":"Miratum sane Faustus deum nostrum dixit. quod scriptum non est nec omnino est consequens, ut cum aliquis uidit, quia bonum est, etiam miratus dicatur. multa enim bona uidentes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint, sed tantummodo adprobamus, quod ita esse debuerint. uerumtamen ostendimus eis non in uetere testamento, cui malitiose calumniantur, sed in nouo, quod ut inperitos fallant accipiunt. deum esse miratum. Christum enim fatentur deum et hanc in laqueo suo uelut escam dulcissimam ponunt. qua Christo deditos capiant. deus ergo miratus est, cum Christus miratus est; sic enim scriptum est in euangelio, quod audita fide cuiusdam centurionis miratus est et ait discipulis suis: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel. ecce nos ut potuimus, exposuimus \"uidit deus quia bonum est\" et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti, quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat, et antequam audiret, utique nouerat. quamquam enim plurimum intersit, utrum uideat aliquis, quia bonum est, an etiam miretur, in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius centurionis ipse fecerat, qui est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.12","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.12"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.14.1-12","label":"22.14.1 to 22.14.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.14.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}