{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.22.16-24","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.22.16-24","ref":"22.22.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.22.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.22.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.22.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":294,"text":"sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. in his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate uersatus est nec postea nouam lucem, quae ab illo tenebras fugaret, miratus est, sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. quanto melius, non dicam, praeceptum daret sicut deus, sed praeceptum acciperet sicut homo, quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera uoluntate uteretur potius quam contra uoluntatem ad contenebrandam lucem suam ineuitabili necessitate premeretur! nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae, quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam diuinam necessitate pressus peccare conpelleret. euigilate et dicite nobis, quomodo uincit tenebras, quem uincit necessitas. haec iam erat apud illum hostis maior, a qua uictus et iussus cum minore pugnauit. quanto melius nesciret, quo ab eius facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis et postea a facie diuersae atque aduersae gentis quo fugeret non haberet! quanto melius naturae humanae inuideret uitam beatam quam naturam diuinam daret in miseriam, desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse totiens etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium uictimarum, perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus non solum in omnibus frugibus, uerum etiam in omnibus carnibus per omnes aras omnibus daemonibus offerretur! quanto melius uel humana indignatione conmotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnauit, ut per illam uinceret, quod timebat, etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars eius posset ignoscere, si cum iam miser sit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.22.1-15","label":"22.22.1 to 22.22.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.22.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.22.25-38","label":"22.22.25 to 22.22.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.22.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.22.25"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}