{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.27","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.27","ref":"22.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":281,"text":"Ergo peccatum est factum uel dictum uel concupitum aliquid contra aeternam legem. lex uero aeterna est ratio diuina uel uoluntas dei ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans. quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pecus. nulli autem dubium est animam corpori naturali ordine praeponendam. uerum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplatiua est, partim actiua, procul dubio contemplatio praecellit. in hac enim et imago dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. actio itaque rationalis contemplationi rationali debet oboedire siue per fidem operanti, sicuti est, quamdiu peregrinamur a domino, siue per speciem, quod erit, cum similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales angelis eius recepta stola prima inmortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in uictoria iustitia perfecta per gratiam, quia et sancti ac sublimes angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum inperant, quod ille, quem contemplantur, iubet, cuius aeterno imperio liberaliter, quia suauiter, seruiunt; nos uero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam uiuificet deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem, qua naturalis ordo seruatur, iuste uiuimus, si uiuamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur, habentes in conscientia bona spem repositam in caelis inmortalitatis et incorruptionis et ipsius perficiendae iustitiae usque ad quandam ineffabiliter suauissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.26","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.26"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.28","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.28"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}