{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.41","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.41","ref":"22.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":225,"text":"Loth autem frater eius iustus et hospitalis in Sodomis et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii, meruit saluus euadere, typum gestans corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque inpios gemit, quorum factis non consentit et a quorum conmixtione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis subplicio ignis aeterni. sicut autem aliud genus hominum in eius uxore figuratum est, eorum scilicet, qui per gratiam dei uocati retro respiciunt, non sicut Paulus, qui ea, quae retro sunt, obliuiscitur et in ea, quae ante sunt. extenditur. unde et ipse dominus, nemo, inquit. inponens manum super aratrum et respiciens retro aptus est regno caelorum. nec illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui neglegeremus. sed prudentes caueremus hoc malum. unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conuersa est. nam cum praeciperet, ut se quisque perseuerantissima anteriorum intentione ab iis. quae retro sunt, eriperet, mementote, inquit, uxoris Loth. sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt, non illud, quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. nam tunc ille ipse Loth futurae legis uidetur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub lege positi male intellegendo quodam modo inebriant eaque non legitime utendo infidelitatis opera pariunt. bona est enim lex, ait apostolus, si quis eam legitime utatur.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.40","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.40"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.42","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.42"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}