{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.46","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.46","ref":"22.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":334,"text":"Mirabili sane inpudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit. genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est. ut autem taceret uxorem, quid mirum aut quid prauum, . si imitatus est patrem, cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inuentus est? quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem adtinet, aduersus criminantem Faustum diximus, eadem etiam pro Isaac filio eius ualent. quae recensere non est difficile; nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam uiri sui coniugem tunc esse cognouit, quando eum cum illa ludentem uidit: quod non cognouisset. nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea, quae coniux non esset, ludere non deceret. quod cum sancti coniugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter; descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem. ut aliquid blanda hilaritate uel dicant uel faciant, non eneruantes, sed temperantes uirilem uigorem: quod tamen ei, quae uxor non est, qui dixerit aut fecerit, turpis est. uerum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine adfectu id ipsum pro crimine obiciat sancto uiro, quod cum coniuge sua luserit. tales enim homines inhumani si aliquem grauem uirum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam paruulis uiderint, quo eorum lacteum sensum adfabili et nutritoria facilitate permulceat, tamquam delirantem reprehendunt, obliti unde creuerint. aut ingrati. quod ereuerint. quid autem sibi uelit in sacramento Christi et ecclesiae, quod. tantus patriarcha cum coniuge luserit coniugiumque illud inde . sit cognitum, uidet profecto, quisquis, ne aliquid errando in ecclesiam peccet, secretum uiri eius in scripturis sanctis diligenter intuetur, et inuenit eum maiestatem suam, qua in forma dei aequalis est patri, paulisper abscondisse in forma serui, ut eius capax esse humana infirmitas posset eoque modo se coniugi congruenter aptaret. quid enim absurdum. immo quid non conuenienter futurorum praenuntiationi adcommodatum, si propheta dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet adfectus uxoris, cum ipsum uerbum dei caro factum sit, ut habitaret in nobis?","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.45","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.45"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.47","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.47"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}