{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.53","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.53","ref":"22.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":243,"text":"Ad hoc ualet, quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temptationum incerta uersatur, ut pie credendo, quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet, quod modo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata. et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est inprobandum studium, sed ad ordinem reuocandum. ut a fide incipiat et bonis moribus nitatur peruenire, quo tendit. in eo quippe, quod uersatur, uirtus est laboriosa; in eo uero, quod adpetit, luminosa sapientia. \"quid opus est,\" inquit, \" credere, quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est, in quod maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis\". cui respondeatur: pulchrum est quidem, quod desideras, et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri, quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.52.20-29","label":"22.52.20 to 22.52.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.52.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.52.20"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.54","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.54"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}