{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.57","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.57","ref":"22.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.57.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":140,"text":"Sed quia bonum est, ut etiam haec uita latius innotescens popularem gloriam mereatur, iniustum est autem, ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis inpertit. propterea Lia sorori suae dicit: parum est tibi, quod uirum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? per unum uirum significans eos omnes, qui cum sint agendi uirtute habiles et digni, quibus regimen ecclesiae committatur, ad dispensandum fidei sacramentum illi accensi studio doctrinae atque indagandae - et contemplandae sapientiae se ab omnibus actionum molestiis remouere atque in otio discendi ac docendi condere uolunt. ita ergo dictum est: parum est tibi, quod accepisti uirum meum, insuper et mandragorica filii mei uis accipere? ac si diceretur: parum est, quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet uita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit?","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.56.11-15","label":"22.56.11 to 22.56.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.56.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.56.11"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.58","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.58"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}