{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.64","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.64","ref":"22.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.64.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":232,"text":"Quamquam Faustus dente maledico hoc ipsum intellegatur mordere uoluisse, quod Christus a nobis ex eius tribu uenisse praedicatur, maxime quia in generationibus patrum eius, quas Matthaeus euangelista commemorat, etiam Zara. quem Thamar ipsa ex illo conceptu peperit, inuenitur. nam si. stirpem Iacob, non Christi generationem uellet reprehendere, habebat magis primitiuum Ruben, qui paternum torum nefaria libidine uiolauit: qualem fornicationem apostolus nec in gentibus dicit auditam. quod factum etiam ipse pater Iacob. cum eos benediceret, super caput eius accusando et detestando non tacuit. hoc ergo crimen potius Faustus obiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino uoluntaria contaminatio paterni lectuli adparet, nisi et ipsam Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis uoluptatis arsisset, et Christi progenitores culpando incarnationi eius fidem derogari uoluisset, ignorans miser uerissimum et ueracissimum saluatorem non solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum extitisse. fideles enim eius uenturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. proinde sponsus ille suis congruens inuitatis, qui uocaturus erat ad nuptias bonos et malos. etiam nasci uoluit de bonis et malis, ut prophetiam paschae. qua praeceptus est manducari agnus acceptus ex ouibus et capris tamquam iustis et iniustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret. documenta quippe dei et hominis ubique conseruans parentes et bonos et malos propter conuenientiam humanitatis non spreuit, partum autem uirginis propter miraculum diuinitatis elegit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.63","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.63"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.65","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.65"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}