{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.70","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.70","ref":"22.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.70.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":357,"text":"Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium, quamquam illi deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc diuinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret, unde nunc non ago, sed omnino tamquam nihil significauerint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamuis iniuriosum et inprobum occidi. uerumtamen animae uirtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe uitia, quibus hoc ipsum indicent, cui uirtuti sint potissimum adcommodatae, si fuerint praeceptis excultae. sicut enim et agricolae quam terram uiderint quamuis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant, et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, ualidis uitibus habilem intellegunt, et quem montem oleastris siluescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a ciue inprobo iniuriam perpetientem non obseruato ordine potestatis inultum esse non pertulit, non uirtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus uitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. ipse denique per angelum suum diuinis Moysen uocibus euocauit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israhel, eumque miraculo uisionis in rubo flammante et non ardente uerbisque dominicis ad frugem oboedientiae praeparauit: qui etiam Saulum ecclesiam persequentem de caelo uocauit, prostrauit, erexit, inpleuit, tamquam percussit. amputauit, inseruit, fecundauit. illa namque Pauli saeuitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur ecclesiam, putans officium deo se facere, tamquam siluestre erat uitium, sed magnae feracitatis indicium. hinc erat illud Petri, cum euaginato gladio uolens defendere dominum aurem persecutoris abscidit: quod factum dominus satis minaciter cohibuit dicens: reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet. ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate uel iubente uel concedente in sanguinem alicuius armatur. nam utique dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat, ut ferirent. quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius synagogae ? uterque enim non detestabili inmanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio inprobitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali. tamen amore peccauit. resecandum hoc uitium uel eradicandum. sed tamen tam magnum cor tamquam terra frugibus. ita ferendis uirtutibus excolendum.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.69","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.69"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.71","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.71"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}