{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.74","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.74","ref":"22.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.74.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":319,"text":"Quamobrem si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis uoluntas praua atque peruersa plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate uel temeritate admittatur. an dei pareatur imperio, qui nouit, quid, quando. quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conueniat, nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat. quia et in illis diuina secutus imperia non saeuiens, sed oboediens fuit, nec deus, cum iubebat ista, saeuiebat, sed digna dignis retribuebat dignosque terrebat. quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace uicturi? hoc reprehendere timidorum est. non religiosorum. nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inpacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi et si qua similia, haec sunt, quae in bellis iure culpantur, quae plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentiam resistentium siue deo siue aliquo legitimo imperio iubente gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis. cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel iubere tale aliquid uel in talibus oboedire iuste ordo ipse constringit. alioquin Iohannes, cum ad eum baptizandi milites uenirent dicentes: et nos quid faciemus? responderet eis: arma abicite, militiam istam deserite, neminem percutite, uulnerate, prosternite; sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores, respondit eis: neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. sed quia Manichaei Iohannem aperte blasphemare consuerunt, ipsum dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Iohannes dicit debere sufficere militi. reddite* inquit, Caesari, quae Caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. merito et illius centurionis dicentis: et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites; et dico huic: uade, et uadit, et alio: ueni, et uenit, et seruo meo: fac hoc, et facit, fidem laudauit, non illius militiae desertionem imperauit. et de iustis quidem iniustisque bellis nunc disputare longum est et non necessarium.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.73","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.73"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.75","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.75"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}