{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.75","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.75","ref":"22.75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.75.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":195,"text":"Interest enim, quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant; ordo tamen ille naturalis mortalium paci adcommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principem sit, exequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique co mmuni. bellum autem, quod gerendum deo auctore suscipitur, recte suscipi dubitare fas non est uel ad terrendam uel ad obterendam uel ad subiugandam mortalium superbiam, quando ne illud quidem, quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest: quibus potius ad exercendam patientiam et ad humiliandam animam ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse inuenitur. neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. non est enim potestas nisi a deo siue iubente siue sinente. cum ergo uir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte possit illo iubente bellare ciuicae pacis ordinem seruans — cui quod iubetur, uel non esse contra dei praeceptum certum est uel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi — quanto magis in administratione bellorum innocentissime deuersatur, qui deo iubente belligerat, quem male aliquid iubere non posse nemo, qui ei seruit, ignorat.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.74","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.74"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.76.1-12","label":"22.76.1 to 22.76.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}