{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.76.1-12","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.76.1-12","ref":"22.76.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":323,"text":"Si autem propterea putant non potuisse deum bellum gerendum iubere, quia dominus postea Iesus Christus, ego, inquit, dico uobis non resistere aduersum malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, intellegant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde; ibi est enim sanctum cubile uirtutis, quae in illis quoque antiquis iustis nostris patribus habitauit . sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius adpareret etiam ipsa bona terrena, quibus et humana regna et ex hostibus uictoriae deputantur, propter quae maxime ciuitas inpiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius dei ueri potestatem atque arbitrium pertinere. unde et uetus testamentum secretum regni caelorum tempore oportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit et quodam modo umbrosius opacauit. ubi autem uenit plenitudo temporis, ut nouum testamentum reuelaretur, quod figuris ueteris uelabatur, euidenti testificatione iam demonstrandum erat esse aliam uitam, pro qua debet haec uita contemni, et aliud regnum, pro quo oportet omnium terrenorum regnorum aduersitatem patientissime sustineri. proinde per quorum confessiones, passiones et mortes hoc deo placuit adtestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut, si eos Christus, qui de caelo Saulum uocauit et ex lupo factum ouem in medio luporum misit. congregatos uellet armare atque adiuuare pugnantes, sicut Hebraeos patres adiuuit. quae gentes resisterent? quae regna non cederent? sed ut praeclarissimum testimonium ueritati perhiberetur, qua iam docendum erat non propter temporalem in hac uita, sed propter aeternam post hanc uitam felicitatem deo esse seruiendum, ea quae uulgo infelicitas dicitur pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. itaque in plenitudine temporum filius dei factus ex muliere, factus sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, factus ex semine Dauid secundum carnem mittit discipulos uelut oues in medio luporum et monet, ne timeant eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, promittit etiam ipsius corporis renouandam integritatem usque ad capilli reparationem, Petri gladium reuocat in uaginam, aurem inimici praecisam .","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.75","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.75"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.76.13-19","label":"22.76.13 to 22.76.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}