{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.77","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.77","ref":"22.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.77.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":298,"text":"Si autem hoc mirum istis uanis uidetur, quod aliud tunc deus praecepit dispensatoribus ueteris testamenti, ubi noui gratia uelabatur, aliud praedicatoribus noui testamenti. ubi ueteris obscuritas reuelabatur, adtendant ipsum dominum Christum mutantem, quae dixerat, et aliud dicentem: quando misi uos, inquit, sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, uendat tunicam . suam et emat gladium. isti certe, si ista diuersa in testamentis singulis inuenirent, uetere et nouo, etiam hoc clamarent duo sibi testamenta esse contraria. quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit: antea misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, et nihil uobis defuit; nunc autem qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui habet tunicam, uendat et emat gladium? iamne intellegunt, quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis pro temporum diuersitate praecepta uel consilia uel permissa mutentur? nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eundum unum deum tunc prophetas gerere bella iussisse, nunc apostolos prohibuisse? neque enim in eo, quod ex euangelio commemorauimus, uerba tantum domini fuerunt, sed et obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. nam et tunc sine sacculo et pera ierunt et nihil eis defuit, sicut eius interrogatio et eorum responsio declarauit. et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo iussisset: ecce sunt hic duo gladii. et ille respondit: sufficit. hinc et Petrus armatus inuentus est, cum aurem persecutoris abscidit: ubi spontanea eius cohercetur audacia, quia non ut iussus fuerat ferrum tollere, ita iussus fuerat et ferire. latebat certe domini uoluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti no- • luisset. uerumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.76.13-19","label":"22.76.13 to 22.76.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.13"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.78.1-14","label":"22.78.1 to 22.78.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.78.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}