{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.79.11-22","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.79.11-22","ref":"22.79.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":280,"text":"nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam conuiuantibus ministraret, eum leo inruens interemit manumque eius, qua caput apostoli leui ictu percusserat. a corpore auulsam secundum uerbum eiusdem apostoli id optantis atque inprecantis canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat apostolus. quid hoc uideri crudelius potest? uerum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei ueniam in saeculo futuro petiuerit, facta est conpensatio beneficii maioris, ut et apostolus, quam carus deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis et illi post hanc uitam quandoque finiendam in aeternum consuleretur. utrum illa uera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. certe enim Manichaei, a quibus illae scripturae, quas canon ecclesiasticus respuit, tamquam uerae atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri uirtutem illam patientiae, quam docet dominus dicens: si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram, posse esse in praeparatione cordis, etiamsi non exhibeatur gestu corporis et expressione uerborum, quandoquidem apostolus palma percussus potius deum rogauit. ut iniurioso homini in futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa iniuria non inulta relinqueretur, quam uel praebuit ferienti alteram partem aut ut iterum feriret admonuit. tenebat certe interius dilectionis adfectum et exterius requirebat correctionis exemplum. siue hoc uerum sit siue confictum, cur nolunt credere tali animo famulum dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostrauisse, cum et in eius uerbis satis adpareat ita huiusmodi peccato eum ueniam deprecatum, ut nisi inpetraret, deleri se uellet de libro dei? et quid simile ignotus homo palma percussus et deus ex Aegypti seruitute liberans per diuisum mare traiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus ? si autem poenas ipsas conparemus. quid simile ferro interimi et a feris trucidari atque laniari?","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.79.1-10","label":"22.79.1 to 22.79.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.79.23","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.23"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}