{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.8","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.8","ref":"22.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":213,"text":"Iam uero facta prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam, ut intellegant, quorum mentes uanitas occupauit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum deum aliquando in tenebris esse uersatum, quia scriptum est: tenebrae erant super abyssum, tamquam nos abyssum dicamus deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam deus uerbo faceret lucem ? sed quia non distingunt inter lucem, quod est ipse deus, et lucem, quam fecit deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit. antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: fiat lux, et facta est lux. sicut enim in nouo testamento utrumque de illo dicitur - nam et: deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae ibi legimus et: deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris itidem ibi legimus — sic et in illis ueteribus libris et: candor est lucis aeternae dictum est de sapientia dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia, et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus inluminabis tenebras meas. sicut et ab initio, cum tenebrae essent super abyssum, dixit deus: fiat lux, et facta est lux; quam non fecisset nisi lucifica lux, quod est deus.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.7","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.7"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.9","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.9"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}