{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.80","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.80","ref":"22.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.80.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":151,"text":"Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti. quibus nunc respondeo, quod locutus dominus ad Osee prophetam dixit: accipe tibi uxorem fornicariam et fac filios de fornicaria. in qua scriptura sic excaecatum est inmundum cor eorum, ut nec apertissima uerba euangelica intellegant domini dicentis ad Iudaeos: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. quid enim aduersum clementiae ueritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione in castum coniugium commutetur? et quid tam incongruum et alienum a fide prophetae, quam si non crederet omnia peccata inpudicae dimissa esse in melius commutatae ? itaque cum meretricem propheta fecit uxorem, et ad uitam corrigendam mulieri consultum est et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. sed quis non uideat, in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem ? scilicet. quia solent dare operam meretrices, ne grauidae fiant. proinde istis fornicaria magis permanens placebat, ut deum ipsorum non ligaret, quam unius uiri facta uxor ut pareret.","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.79.23","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.79.23"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.81","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.81"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}