{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.89.1-18","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.89.1-18","ref":"22.89.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":300,"text":"De Osee autem propheta non a me opus est dici. quid illa iussio factumue significet, quod dixit dominus ad Osee: uade et accipe tibi uxorem fornicationis et fac filios de fornicatione, cum satis hoc ipsa scriptura demonstret, unde et quare sit dictum. sequitur enim: quoniam fornicans fornicabitur terra a domino. et abiit et accepit Gomer filiam Debeleim; et concepit et peperit ei filium. et dixit dominus ad eum: uoca nomen eius Iezrahel, quoniam adhuc modicum, et uisitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda et quiescere faciam et auertam regnum domus Israhel. et erit. in illa die conteram arcum Israhel in ualle Iezrahel. et concepit adhuc et peperit filiam. et dixit ei dominus: uoca nomen eius \"absque misericordia,\" quia non addam ultra misereri Israhel, sed obliuione obliuiscar eorum; et domui Iuda miserebor et saluabo eos in domino deo suo, et non saluabo eos in arcu et in gladio et in bello et in equis et in equitibus. et ablactauit eam, quae erat absque misericordia, et concepit et peperit filium. et dixit ei dominus: uoca nomen e ius\" non populus meus,\" quia uos non populus meus. et ego non ero uester deus. et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, dicetur eis, filii dei uiui. et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. dicite fratribus uestris \"populus meus\" et sorori uestrae \"misericordiam consecuta.\" cum ergo iussi et facti huius figuram ipse dominus per eandem scripturam euidenter aperiat cumque apostolicae litterae hanc prophetiam conpletam in noui testamenti praedicatione testentur: quis est, qui audeat dicere non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et prophetam fecisse ipse in sanctis litteris qui iussit exponit?","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.88","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.88"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.89.19-31","label":"22.89.19 to 22.89.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}