{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.89.19-31","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.89.19-31","ref":"22.89.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":302,"text":"ait enim apostolus Paulus: ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam; quos et uocauit nos, non solum ex Iudaeis, uerum etiam ex gentibus . sicut et Osee dicit: uocabo \"non plebem meam plebem meam\" et \"non dilectam dilectam\" et erit in loco, ubi dictum est eis: non populus meus uos, ibi uocabuntur filii dei uiui. hoc ergo de gentibus prophetatum Paulus ostendit. unde et Petrus scribens ad gentes propheta quidem ipso non nominato prophetiam tamen eius uerbis suis inserit dicens: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, quo uirtutes eius adnuntietis, qui de tenebris uos uocauit in illud admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus dei; quorum aliquando non misertus est. nunc autem miseretur. hinc euidenter adparet, quod per prophetam dictum est: et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur, et quod consequenter adiunctum est: et erit in loco, ubi dictum est eis \"non populus meus uos,\" dicetur eis, filii dei uiui, non omnino de illo Israhel esse dictum, qui est secundum carnem. sed de illo. de quo apostolus gentibus dicit: uos ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes. sed quoniam et de illa Iudaea multi crediderunt et credituri sunt — nam inde erant et apostoli, inde tot milia, quae in Hierusalem apostolis sociata sunt, inde ecclesiae, de quibus ad Galatas dicit: eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae. quae sunt in Christo, unde et lapidem angularem in psalmis appellatum dominum sic interpretatur. quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis uidelicet et praeputii, ut duos conderet in se unum nouum hominem, faciens pacem, et conmutaret utrosque in uno corpore deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso, et ueniens euangelizaret pacem his, qui longe, et his, qui prope, id est gentibus longe et Iudaeis prope;","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.89.1-18","label":"22.89.1 to 22.89.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.89.32-37","label":"22.89.32 to 22.89.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.89.32"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}