{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 22.98.1-9","citation":"Augustine, Contra Faustum 22.98.1-9","ref":"22.98.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.98.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.98.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":306,"text":"Sed tamen patres nostri patriarchae atque prophetae, quibus tam inlustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea scriptura perhibet, quam saluti generis humani diuinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut eam nescit aut omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiamsi libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error uel potius furor accusat: nonne etiam sic non dico electis eorum, sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores ? nonne melius est cum pelice uolutari uirum cum femina quam esse sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari? ecce homo auaritiae ac uentris causa uxorem suam sororem mentitus in aliorum concubitum uendidit: quanto ille peior et execrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam gratis eis polluendam corrumpendamque subiecit! iam cum filiabus qui etiam sciens concubuerit, nonne minus mali perpetrat, quam qui membra sua omnium talium peiorumque turpitudinum libidinibus miscet? quid enim tale ab inmundis flagitiosisque committitur, ubi non deus uester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur? denique si uere Iacob, ut ait Faustus, inter quattuor uxores foeda concupiscentia tamquam hircus erraret nullam propaginis curam gerens, sed lasciuae solius uoluptatis: quanto minus miser esset deo uestro, qui non solum in ipso et in eius quattuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus, sed in ipso hirco, quem uiro illi sordidus conparauit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur et ubique turpi condicione permixtus in capro inflammatur, in capra seminatur, in haedo generatur! ac per hoc etsi ludas non tantum fornicator sed etiam sciens nurus suae nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus uester haereret, sorderet, arderet. Dauid autem iniquitatis paenituit, quod uxorem adamauerit alienam uirumque eius mandarit occidi; at uero deum uestrum quando paenitebit, quod a tartareo genere masculino ac feminino principum tenebrarum adamatus eorum libidini sua membra concessit nec maritum, cuius coniugem adamauerat, sed suos filios in membris daemonum, a quibus daemonibus ipse fuerat adamatus, occidit?","prev":{"citation":"Contra Faustum 22.97","label":"Book 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.97"},"next":{"citation":"Contra Faustum 22.98.10-21","label":"22.98.10 to 22.98.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.98.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.98.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}