{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 23.10","citation":"Augustine, Contra Faustum 23.10","ref":"23.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/23.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/23.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/23.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":290,"text":"Non mihi ergo uicissim dicat: etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione Dauid, tu quod inde fuerit ostende. hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine Dauid et eius matrem sine ullius concubitu uirginem Mariam. quam uero sibi Faustus cuiusdam quasi turpitudinis uisus est uerecundissimus detestator, cum diceret: frustra uos calumniam ingeritis scriptori, tamquam dei ille filium in utero mulieris incluserit! non plane catholica fides, quae Christum dei filium natum secundum carnem credit ex uirgine, ullo modo eundem dei filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi caeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a patre recesserit. sed uos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo dei uerbum, dei uirtus atque sapientia et in se manens et apud patrem et uniuersam creaturam regens pertendat a fine usque ad finem fortiter et disponat omnia suauiter. in cuius dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit et propter seruos suos de corruptionis seruitute liberandos in ea formam serui, hoc est mortale corpus accepit, acceptum monstrauit monstratumque et morte prostratum resurrectione sursum erexit et tamquam templum solutum iterum aedificauit. uos tamen, qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei uestri in utero uirginis. sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. an ideo uobis uidetur uilior uerus Christus, quia sic uerbum dicimus carnem factum in utero uirginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inuiolabiliter permanens templum sibi hominem coaptarit, et ideo uobis carus est deus uester, quia tot uinculis carnium conligatus et inquinatus in illa parte, qua etiam in globo figendus est, sine causa subpetias deprecatur aut etiam penitus obpressus deprecari non sinitur?","prev":{"citation":"Contra Faustum 23.9","label":"Book 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/23.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/23.9"},"next":{"citation":"Contra Faustum 24.1.1-13","label":"24.1.1 to 24.1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/24.1.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}