{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 24.2.1-11","citation":"Augustine, Contra Faustum 24.2.1-11","ref":"24.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":276,"text":"AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem per spiritum mentis, exteriorem uero in corpore atque ista mortali uita uult intellegi; non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius litteris legitur, sed unum, quem totum deus fecerit, id est et id, quod interius est, et id, quod exterius; sed eum ad . imaginem suam non fecit nisi secundum id, quod interius est, non solum incorporeum, uerum etiam rationale, quod pecoribus non inest. non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam et alterum fecit non ad imaginem suam, sed quia hoc utrumque, interius et exterius, simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id, quod habet corpus corporalemque uitam, sed secundum id, quod habet rationalem mentem, qua cognoscat deum et omnibus inrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. sed illud interius concedit Faustus a deo fieri. cum \"renouatur,\" inquit, \"in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum.\" hanc apostolicam plane agnosco sententiam: quare ipse alteram non agnoscit \"deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit?\" ecce deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit, quod pro se putat. et tacet aut respuit, quod Manichaei fabulas amputat? item cum de terreno et caelesti homine dissereret idem Paulus inter mortalem inmortalemque discernens, inter id, quod in • Adam sumus, et illud, quod in Christo erimus, ex ipsa lege. ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est animalis corporis testimonium, ubi scriptum est, quod deus etiam terrenum hominem fecit. nam cum ageret, quomodo resurgent mortui et quo corpore uenient, cum dedisset similitudines de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur et deus illis det corpus, quomodo uoluerit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 24.1.28-40","label":"24.1.28 to 24.1.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/24.1.28"},"next":{"citation":"Contra Faustum 24.2.12-27","label":"24.2.12 to 24.2.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.12"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}