{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 24.2.28-39","citation":"Augustine, Contra Faustum 24.2.28-39","ref":"24.2.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":274,"text":"si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. nam quis catholica ueritate instructus ignorat secundum corpus esse alios homines masculos, alias feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renouamur secundum imaginem dei? uerumtamen quia utrumque deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in domino; sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem; omnia autem ex deo. quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, nisi: in apostolicis litteris quod uolumus, uerum est, quod nolumus, falsum est? sic delirent Manichaei; et resipiscant et non sint Manichaei. a quibus si quaeritur — quoniam interiorem hominem renouari ad imaginem dei fatentur et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod deus faciat hominem, quando interior in dei agnitione renouatur — utrum eum ipse fecerit, qui reficit, ipse condiderit, qui renouat, respondebunt \"ipse.\" cui responsioni eorum si adiciamus quaerentes, quando eum formauerit, quem nunc reformat, quaerent, ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. neque enim dicunt a deo formatum uel conditum uel institutum, sed de substantia eius partem prorsus eius aduersus hostes missam; nec peccato inueteratum, sed necessitate captiuatum et deformatum ab inimicis et cetera, quae iam taedet dicere. ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit apostolus de terra terrenum, sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem, timens, ne aliquo modo eis, contra quos disputat, innotescat.","prev":{"citation":"Contra Faustum 24.2.12-27","label":"24.2.12 to 24.2.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/24.2.12"},"next":{"citation":"Contra Faustum 25.1.1-11","label":"25.1.1 to 25.1.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/25.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/25.1.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}