{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 26.1","citation":"Augustine, Contra Faustum 26.1","ref":"26.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/26.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/26.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":336,"text":"FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? hoc iam sane coniectura est; coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. respondebimus. tamen etiam ad hoc nec aliunde quam de his, quae credere soletis, adferentes exempla: quae si uera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et uos. dicis ergo: quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? et ego abs te requiro: Helias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo ? an huic mortali praeter condicionem suam licuit ius inmortalitatis inuadere, Christo non licuit inmortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? et si Helias in aeternum uiuit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas, praesertim cum etiam hoc non solum de Helia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint inmortales et ipsi rapti cum corporibus suis in caelum? quapropter si hoc argumento recte colligitur legum fuisse hominem, quia mortuus est, poterit eodem nihilominus argumento colligi et Heliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. falsum est autem non fuisse Heliam hominem, quamuis inmortalis credatur; falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, quamuis aestimetur mortuus. et si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de inmortalitate Helias; nam nec hic mortuus est nec ille non mortuus; sed uos quod uultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. quapropter si, quid naturae proprium sit, quaeritur, illa quidem nec inmortalem mori uult nec non mori mortalem. si uero potestatem in deo atque homine ad efficienda quae uelint quaerimus, magis puto Iesum mori potuisse quam non mori Heliam; maior enim potestas in Iesu quam in Helia. et si tu inpotentiorem contra naturae licentiam leuas in caelum consecrasque perpetuitati naturae et condicionis eius oblitus, ego Iesum potuisse mori, si uoluit, cur non concedam, etiamsi uere mortem illam fuisse et non mortis figuram consentiam? ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si in fine quoque con signandae oeconomiae gratia fuisset uisus et mori.","prev":{"citation":"Contra Faustum 25.2","label":"Book 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/25.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/25.2"},"next":{"citation":"Contra Faustum 26.2","label":"Book 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/26.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/26.2"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}