{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 28.4","citation":"Augustine, Contra Faustum 28.4","ref":"28.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/28.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/28.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/28.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":361,"text":"Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Iesus ipse praedicauerit, cui non iustum uideatur? sed numquid hoc sciri potest nisi discipulis eius narrantibus? quibus si non creditur adnuntiantibus, quod de uirgine natus sit, quomodo eis fides habebitur adnuntiantibus , quid de se ipse praedicauerit ? si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur, unde fieri poterat, ut si uere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in eius ecclesia. quae ab ipso per apostolos succedentibus sibimet episcopis usque ad haec tempora propagata dilatatur multis in ea iam conpletis, quae ante praedicta sunt et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque uenturis? quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat, a quibus proferrentur: si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios peruenire. quod si factum esset, per illas, quas commemoraui, praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. quis est ergo tam demens. qui hodie credat esse epistulam Christi, quam protulerit Manichaeus, et non credat facta uel dicta esse Christi, quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo, utrum iste ipsa scripserit, dubitat, de . ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod inuenit in ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur, et credat nescio oui ex transuerso de Perside post ducentos uel amplius annos uenienti et suadenti, ut illi potius, quid Christus dixerit feceritque credatur, cum ipse apostolus Paulus post ascensionem domini de caelo uocatus, si non inueniret in carne apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo euangelium eiusdem societatis esse adpareret, ecclesia illi omnino non crederet? sed cum cognouisset eum hoc adnuntiantem, quod etiam illi adnuntiabant, et in eorum communione atque unitate uiuentem accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur, ita eum domino commendante meruit auctoritatem, ut uerba illius hodie sic audiantur in ecclesia, tamquam in illo Christus, sicut uerissime ipse dixit, locutus audiatur. et putat Manichaeus credi sibi debere ab ecclesia Christi loquenti contra scripturas tanta et tam ordinata auctoritate firmatas, per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi adnuntiauerit praeterquam quod accepit, anathema sit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 28.3","label":"Book 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/28.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/28.3"},"next":{"citation":"Contra Faustum 28.5","label":"Book 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/28.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/28.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}