{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 29.3","citation":"Augustine, Contra Faustum 29.3","ref":"29.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/29.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/29.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/29.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":168,"text":"Uerumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur, cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? cur hoc ipsi mortem non ueram, sed imaginariam Christi adfirmant,. natiuitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? si auctoritatis euangelicae pondere erubuerunt et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere, natiuitatem quoque eius eadem euangelica testatur auctoritas. etsi enim duo euangelistae ipsum partum Mariae narrauerunt, nullus tamen euangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Iesus. an ideo piguit etiam hoc praedicare -simulatum. quia generationes alias Matthaeus. alias Lucas exequitur, unde uidentur non sibi conuenire P sed da hominem. qui non intellegat, putabit etiam in multis, quae ad Christi passionem pertinent, euangelistas sibi non conuenire; da uero, qui intellegat, et ubique conueniunt. an quia mortem simulare honestum est, natiuitatem autem etiam simulare turpe est ? cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari ? unde ergo mihi uidetur natiuitatem Christi nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare uoluisse in consequenti sermone adparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.","prev":{"citation":"Contra Faustum 29.2","label":"Book 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/29.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/29.2"},"next":{"citation":"Contra Faustum 29.4","label":"Book 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/29.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/29.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}