{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 3.3.1-13","citation":"Augustine, Contra Faustum 3.3.1-13","ref":"3.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/3.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/3.3.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":276,"text":"Nempe tota in hoc quaetio est, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph. hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum euangelistarum in diuersis generationibus enumerandis falsum dixisse credatur. a duobus enim patribus iam non erit mirum neque contrarium, quod et aui duo et ataui et proaui esse potuerunt et quicquid supra est usque ad Dauid, cuius erant ambo filii, et Salomon, qui pertinet ad ordinem, quem Matthaeus secutus est, et Nathan, qui est in serie, quam Lucas exposuit. adtendunt enim ista nonnulli et uident non posse a duobus uiris per commixtionem carnis hominen gigni et ideo putant istam quaestionem non posse dissolui. nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est patrem cuiusquam non eum tantum dici, a quo genitus, sed etiam eum, a quo fuerit adoptatus. Neque enim adoptionis uinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inueniamus adoptasse sibi filios non ex utero suo natos, sicut Sara ex Agar et Lia ex ancilla sua et filia Pharaonis Moysen adoptauit. ipse autem Iacob nepotes suos, filios Ioseph, adoptauit. ipsum uero adoptionis nomen plurimum ualere in nostrae fidei sacramento apostolica doctrina testatur. unde apostolus Paulus cum de Iudaeorum meritis loqueretur, quorum est, inquit, adoptio et gloria et testamenta et legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula; item dicit: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri; item alio loco: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis adparet.","prev":{"citation":"Contra Faustum 3.2","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/3.2"},"next":{"citation":"Contra Faustum 3.3.14-31","label":"3.3.14 to 3.3.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/3.3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/3.3.14"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}