{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 30.4.16-31","citation":"Augustine, Contra Faustum 30.4.16-31","ref":"30.4.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/30.4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/30.4.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/30.4.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":275,"text":"quid ergo ? et hoc uobis doctrina uidetur esse daemoniorum et in seductorio spiritu dictum? et quis erit alius in deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? mitto enim ceteros eiusdem domini nostri apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertum Ueneris inter cetero» beatum Iohannem, qui per diuersa possessionem boni istius inter uirgines ac pueros diuino praeconio cecinerunt formam nobis atque adeo uobis ipsis faciundarum uirginum relinquentes. sed hos quidem, ut dixi, praetereo, quia eos uos exclusistis ex canone facileque mente sacrilega uestra daemoniorum his potestis inportare doctrinas. num. igitur et de Christo eadem dicere poteritis aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat et uerbo semper praetulisse nuptis innuptas et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? quodsi haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus et ceteri ceteris adnuntiauerunt apostoli, cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam sit daemoniorum uoluntas et doctrina etiam persuasio sanctimonii ? non ergo est interim, quod uos existimetis solis hortamentis uirgines facere et non prohibitione nubendi. nobis enim quoque hoc ipsum insitum est . et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege priuata prohiberi posse, quod sit publica concessum; dico autem hoc ipsum nubere. quapropter et nos hortamur quidem uolentes, ut permaneant, non tamen cogimus inuitos, ut accedant. nouimus enim, quantum uoluntas, quantum et naturae ipsius uis etiam contra legem publicam ualeat, nedum aduersus priuatam, cui respondere sit liberum \"nolo.\" si igitur hoc modo uirgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos; sin quoquo genere uirgines facere crimen est, rei estis et uos. iam qua mente aut consilio hoc aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo.","prev":{"citation":"Contra Faustum 30.4.1-15","label":"30.4.1 to 30.4.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/30.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/30.4.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 30.5","label":"Book 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/30.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/30.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}