{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 31.2","citation":"Augustine, Contra Faustum 31.2","ref":"31.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/31.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/31.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/31.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":254,"text":"Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim adparente christiana hac fide, quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putauerint esse non munda; uos uero, qua nunc excusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam et mente pollutos uocante, qui aliquid putauerint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde et eo acceptiores uos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis, id est secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia uestra polluti ? quid ? quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia ritu quamuis diuersissimo reponunt, dico autem Iudaeos et christianos et gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic ueniat, non potest inueniri, qui docet nihil esse non sanctum ? certe ex ludaismo minime; itidem ex paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quicquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a pagano dissentit. restat christiana fides, cuius si proprium hoc esse putas nihil existimare pollutum, prius est, ut fatearis in uobis esse neminem christianum. omnes enim apud uos, ut cetera reticeam, morticina tamen et inmolata inquinamentum existimant esse non paruum; aut si et a uobis iure christianitatis hoc agitur, ne huius quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus inmundorum abstinentiam tollit. quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conueniens? etenim apostolus non tam religionem exuit quam ritum mutauit, cum ex Iudaeo factus est christianus. at uero qui hoc capitulum scripsit, uidetur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.","prev":{"citation":"Contra Faustum 31.1","label":"Book 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/31.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 31.3","label":"Book 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/31.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/31.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}