{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 31.4","citation":"Augustine, Contra Faustum 31.4","ref":"31.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/31.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/31.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/31.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":323,"text":"AUGUSTINUS respondit: Cum ait apostolus: omnia munda mundis, naturas ipsas intellegi uoluit, quas deus creauit, secundum illud. quod Moyses in genesi scripsit: et fecit deus omnia, et ecce bona ualde, non significationes, secundum quas deus per eundem Moysen ab inmundis munda discreuit: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc . breuiter admonuisse suffecerit. proinde illos, qui iam tempore reuelationis noui testamenti adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine his gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, inmundos dicit apostolus, quod carnaliter saperent, et infideles, quod tempus gratiae a legis tempore non discernerent. quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et his, quae respuebant, et his, quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur, sicut omnes quidem infideles, sed uos praecipue, Manichaei, quibus. omnino nihil est mundum. neque enim cibus ipse, quem sumitis, quamuis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est uobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. in illo etiam deum uestrum ligatum atque pollutum uos edendo purgare perhibetis. uos saltem uobis mundi uideremini, quorum uentribus meretur ille purgari. sed et uestra corpora naturam et opificium gentis tenebrarum esse contenditis, animas autem uestras ipsis adhuc corporibus inquinatas. quid ergo uobis est mundum ? non quae sumitis, non quo mittitis ea, quae sumitis, non uos ipsi, qui sumpta purgatis. uidetis ergo, propter quos tunc istam sententiam dixit apostolus; talem tamen dixit, quae omnes infideles et inmundos teneret, sed uos praecipue maximeque conuinceret. omnia ergo munda mundis secundum naturam, in qua creata sunt, non tamen omnia secundum significationem munda primo populo Iudaeorum; nec nobis omnia uel propter salutem corporis uel propter consuetudinem humanae societatis apta sunt; sed cum sua cuique redduntur et naturalem ordinem seruant, omnia munda sunt mundis; inmundis autem et infidelibus, quales praecipue uos estis, nihil est mundum. cetera iam uerba apostoli, quae secuntur, uos ipsi uobis salubriter diceretis. si cauteriatam uestram conscientiam sanari uelitis. sequitur enim: sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.","prev":{"citation":"Contra Faustum 31.3","label":"Book 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/31.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/31.3"},"next":{"citation":"Contra Faustum 32.1","label":"Book 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}