{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 32.14","citation":"Augustine, Contra Faustum 32.14","ref":"32.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":270,"text":"Iam uero de antiquorum factis et quae stultis atque ineruditis uidentur peccata, dum non sunt, et quae uere peccata sunt, quam ob causam conscripta sunt, seruata magisque commendata scripturae ipsius ueneratione sufficienti iam sermone monstrauimus; necnon de maledicto eius, qui pendet in ligno, et eius, qui non suscitauerit semen in Israhel, iam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus obiecta. et prorsus omnia, siue de quibus singillatim iam anterioribus huius operis partibus disseruimus. siue quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima ueritatis ratione defendimus, quam de sanctarum scripturarum auctoritate percepimus. quaecumque scripta . sunt in illis libris ueteris testamenti, omnia uerissime atque utilissime pro aeterna uita scripta esse laudamus, accipimus, adprobamus; sed quae in his mandata corporali operatione non obseruamus, et rectissime tunc mandata intellegimus et umbram futurorum esse didicimus et nunc iam inpleri cognoscimus. ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi iubebantur, non obseruabat, poenas diuinitus constitutas rectissimo iudicio persoluebat, sicut nunc si quis sacramenta noui testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate uiolare. quemadmodum enim tunc iusti uiri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusauerunt, iure laudantur, ita nunc pro istis martyres sancti. et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras prohibens etiam quod ante praeceperat — sic enim se habebat sanandi eius corporis ratio — ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, aegrum atque saucium non debet diuinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam uero aliud prius, aliud posterius obseruandum esse praecepit, praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.","prev":{"citation":"Contra Faustum 32.13","label":"Book 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.13"},"next":{"citation":"Contra Faustum 32.15","label":"Book 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.15"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}