{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 32.15","citation":"Augustine, Contra Faustum 32.15","ref":"32.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":171,"text":"Nulla ergo conparatio est, quam Faustus obtendit, ita uobis paracletum ex nouo testamento, quod credatis, elegisse. et quod respuatis, demonstrauisse, cum ipse nouo testamento fuerit prophetatus, sicut nobis Christus fecit ex uetere, quo similiter prophetatus est. huc enim aliqua uerisimili ratione diceretur, si esset aliquid in ueteris testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non diuinitus iussum, non ueraciter scriptum. nihil horum dicimus, sed accipimus omnia, siue quae obseruamus, ut recte uiuamus, siue quae non obseruamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et obser- - uata nunc iam conpleri uideamus. deinde paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia uultis accipere, ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. in actibus quippe apostolorum, sicut saepe et paulo ante commemoraui, apertissime legitur missus die pentecostes spiritus sanctus, qui etiam opere manifestauit, quis esset. linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt, ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est in omnibus gentibus futuram ecclesiam, quae illum sicut patrem et filium uerissime praedicaret.","prev":{"citation":"Contra Faustum 32.14","label":"Book 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.14"},"next":{"citation":"Contra Faustum 32.16.1-28","label":"32.16.1 to 32.16.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.16.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}