{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 32.16.1-28","citation":"Augustine, Contra Faustum 32.16.1-28","ref":"32.16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.16.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":346,"text":"Uos ergo iam dicite, quare non accipiatis omnia ex libris noui testamenti: utrum quia non sunt apostolorum Christi, an quia praui aliquid docuerunt apostoli Christi. respondetis: quia non sunt apostolorum Christi. nam illa uox altera paganorum est, qui dicunt apostolos Christi non recta docuisse. uos ergo quid dicitis? unde ostenditis scripturas illas non ab apostolis ministratas ? respondetis: quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. omnino falsissimum est; uos non intellegitis. nam quicquid tale protulit Faustus, quod ita uobis uideretur, ita non esse monstratum est; et quicquid tale a uobis prolatum fuerit, hoc docebimus. quis autem ferat lectorem uel auditorem scripturam tantae auctoritatis facilius quam uitium suae tarditatis audere culpare? an hoc dicitis uos paracletum docuisse scripturas istas apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas ? hoc saltem docete istum ipsum paracletum esse, a quo didicistis haec apostolorum non esse. an dicetis: ipsum Christus promisit et misit? respondetur uobis: omnino istum Christus nec promisit nec misit; et simul ostenditur, quando miserit, quem promisit. quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. unde adseritis personam uestri auctoris uel potius deceptoris? respondetis ex euangelio uos probare. ex quo euangelio ? quod non totum accipitis, quod falsatum esse uos dicitis. quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum et tunc producat ad testimonium? si enim, quod uultis, ei credimus, et quod non uultis, ei non credimus, iam non illi, sed uobis credimus. si autem uobis credere uellemus, testem a uobis non exigeremus. deinde paracletus sic est promissus, ut diceretur: ipse uos inducet in omnem ueritatem. quomodo uos autem ille inducet in ueritatem, qui uos docet Christum esse fallacem? huc accedit. quia si omnia, quae de promissione paracleti in euangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo uestro possent intellegi, sicut ostenduntur in prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint, tamen cum ea de his codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus maioribus uestris inmissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut et alio intellegere non possemus .","prev":{"citation":"Contra Faustum 32.15","label":"Book 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.15"},"next":{"citation":"Contra Faustum 32.16.29-34","label":"32.16.29 to 32.16.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/32.16.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/32.16.29"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}