{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 33.3","citation":"Augustine, Contra Faustum 33.3","ref":"33.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/33.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/33.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/33.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":251,"text":"Nec inmerito nos ad huiusmodi scripturas, tam inconsonantes et uarias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures adferimus; sed contemplantes omnia et cum aliis alia conferentes perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. multa enim a maioribus uestris eloquiis domini nostri inserta uerba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant, praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt nec ab eius apostolis scripta, sed multo post eorum adsumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus Semiiudaeis per famas opinionesque conperta sunt: qui tamen omnia eadem in apostolorum domini conferentes nomina uel eorum, qui secuti apostolos uiderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. sed uideris; de hoc interim ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim, cum mihi illud satis ad praesidium sit, quod ante posui et quod nec ipsis uobis negare licet, ante domini nostri aduentum patriarchas omnes Israhel et prophetas tartareis in tenebris iacuisse pro meritis suis: unde si umquam liberati a Christo . ad lumen reducti sunt, qui hoc ad odium adtinet uitae ipsorum? odimus enim nos et respuimus, non quod fuerunt, id est homines, sed quales fuerunt. id est malos, nec quod nunc sunt, id est purgatos, sed quod fuerunt, id est inpuros aliquando. ac per hoc nobis interim, utcumque uos id esse uultis, nihil obstat capitulum hoc, cum, siue est uerum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas, siue falsum, scriptoribus eius crimen inhaereat; nos utrouis modo in tuto' sumus ut semper.","prev":{"citation":"Contra Faustum 33.2.12-27","label":"33.2.12 to 33.2.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/33.2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/33.2.12"},"next":{"citation":"Contra Faustum 33.4","label":"Book 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/33.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/33.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}