{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 5.4.12-20","citation":"Augustine, Contra Faustum 5.4.12-20","ref":"5.4.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/5.4.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/5.4.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/5.4.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":224,"text":"nam secundum id, quod filius dei deus aequalis est patri et cum patre unum, non uidebitur a malis; beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. cum ergo credentibus in se promittat uitam aeternam nec aliud sit credere in eum quam credere in uerum Christum, qualem se ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et uerum dei filium et uerum hominis filium: uos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum deum gentis aduersae tumultu perterritum membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis, uidetis, quam sitis alieni a uita aeterna, quam promittit Christus illis, qui credunt in eum. at enim dixit Petro confitenti eum filium dei: beatus es, Simon Bariona. numquid ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis ? habes etiam aperte uitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. sicut exaltauit, inquit, Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid uultis amplius? credite ergo in filium hominis, ut habeatis uitam aeternam, quia ipse est et filius dei, qui potest dare uitam aeternam, quia ipse est uerus deus et uita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne uenisse.","prev":{"citation":"Contra Faustum 5.4.1-11","label":"5.4.1 to 5.4.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/5.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/5.4.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 5.5","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/5.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}