{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 6.6.11-24","citation":"Augustine, Contra Faustum 6.6.11-24","ref":"6.6.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/6.6.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/6.6.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/6.6.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":235,"text":"quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum. ut ei solum praeferat Manichaeum, conpendio requiro, utrum ista domini sententia, qua dixit non inquinari hominem his, quae in os eius intrant. uera an falsa sit. si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens ad expugnandum testamentum uetus obiecit? si autem uera est, cur aduersus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne uescantur? nisi forte uerum respondere uelint et dicere apostolum non dixisse: omnia munda haereticis, sed omnia munda mundis. cur enim non sint istis haec munda, idem apostolus sequitur et dicit: inmundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. unde reuera Manichaeis omnino nihil est mundum, quandoquidem etiam ipsam dei substantiam uel naturam non solum coinquinari potuisse sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse uerum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. unde mirum est, quod ita se dicunt inmundas omnes carnes existimare et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum non solum escarum, sed omnium creaturarum. nam et ipsa olera et poma et omnes fruges et totam terram et caelum commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. utinam ergo et in ceteris cibis errori suo congruerent atque ab his, quae inmunda dicunt, omnibus abstinendo fame potius morerentur quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! nam se corrigere atque emendare nolentibus hoc esse utilius quis non intellegat?","prev":{"citation":"Contra Faustum 6.6.1-10","label":"6.6.1 to 6.6.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/6.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/6.6.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 6.7","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/6.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/6.7"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}