{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Faustum 9.2.28-42","citation":"Augustine, Contra Faustum 9.2.28-42","ref":"9.2.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/9.2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/9.2.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/9.2.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Faustum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024"},"verse":false,"words":205,"text":"nam quid nisi oleastrum gentium sapit adorare solem et lunam? nisi forte propterea uos iam non putatis esse in oleastro gentium. quia spinas noui generis addidistis et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed peruerso corde finxistis? inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. inde se quippe liberatum dicit, cum se a iudaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice atque in illa arbore praedicatus est: in quem uenientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi. quibus ne superbiant, dicitur: noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: et ipsi si non permanserint in infidelitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam oliuam. quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae oliuae? ecce unde etiam ipse gloriatur a fractura liberatus et radicis pinguedini redditus. qui ergo in uobis sunt, quos inde fregit inpietas, redeant et rursus inserantur; qui autem numquam ibi fuerunt, ueniant a naturali sterilitate praecisi participes fecunditatis futuri.","prev":{"citation":"Contra Faustum 9.2.1-27","label":"9.2.1 to 9.2.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/9.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/9.2.1"},"next":{"citation":"Contra Faustum 10.1","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/10.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}