{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 1.13","citation":"Augustine, Contra Felicem 1.13","ref":"1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":364,"text":"FEL. dixit: Non ueritatem fugio. AUG. dixit: Dic ergo, si uides deum facie ad faciem secundum polliciationem tuam, quia dixisti apostolum Paulum de uobis dixisse, quia tam plenam ueritatem accepturi essetis, ut intellegamus uel credamus apostolum habuisse ex parte et te totum. FEL. dixit: Non ueritatem fugio, sed ueritatem quaero. quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per scripturas deificas . hoc quaero iam. . AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare Manichaeum apostolum Iesu Christi ; . et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum donante domino, insero tibi quae sit scientia . ueritatis, quae perducat ad deum initians a fide. FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem et alteram accipiam, meliorem dumtaxat, quod quaero ego, non hoc respondeo, ut legem meam negem, antequam alteram accipiam. AUG. dixit: Sed prius de uase funditur, quod aduersum habet, et sic inpletur, quod bonum est; aut si adhuc dubitas fundere, defende, quo plenus es. ostendam enim tibi, quantum me dominus adiuuat, quanta inmunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas, ut legatur illa epistula, de cuius initio iam tractauimus et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum. sed ideo moras innectis, ne cetera legantur, ubi aperte uestra sacrilegia deprehenduntur; ant si permittis, legantur. FEL. dixit: Permitto, quia dixisti omnia inmunda fundi et sic bona inmitti; hoc enim dictum est sanctitatis tuae. ad quod et ego dico: nullus aquam fundit, nisi alter adinpleuerit. AUG. dixit: Hoc uide quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar et non dicam insane. utique de uase tibi similitudinem posui; in uas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud, quo plenum erat. FEL. dixit: Unum dixisti et ego dixi duo. AUG. dixit: Si duo uasa dixisti, uis illum parem tuum fundimus et inplemus illum, ut possis tu fundere, quod habes ? FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus. AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua uestra, quid inplebimus, ut doceamus uos, nisi aliquis uestrum fuderit, quod habet? aut si bonum est et ideo debet teneri, ut defendatur et legatur illa epistula, uideamus, si uel cetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti; aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo sit Manichaeus apostolus Christi.","prev":{"citation":"Contra Felicem 1.12.17-39","label":"1.12.17 to 1.12.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.12.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.12.17"},"next":{"citation":"Contra Felicem 1.14","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.14"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}