{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 1.2","citation":"Augustine, Contra Felicem 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":153,"text":"FEL. dixit: Et sanctitas tua mihi probet, quod in euangelio scriptum est Christo dicente: uado ad patrem; et mitto uobis spiritum sanctum paracletum, qui uos inducat in omnem ueritatem. hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam spiritus sancti, quod Christus promisit, ubi omnis ueritas inueniatur; et si inuenero ueritatem in aliis codicibus, qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit — sic enim dictum est a Christo, quia spiritus sanctus paracletus ipse in omnem ueritatem inducet — secundum Christi sermonem ego scripturam Manichaei recuso. AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis, ut ego probem, quomodo miserit spiritum sanctum paracletum, quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inueneris inpletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei, quamuis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce ego prior respondeo et ostendo tibi, quando missus sit spiritus sanctus, quem Christus promisit. et accedit ad euangelium et actus apostolorum.","prev":{"citation":"Contra Felicem 1.1","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.1"},"next":{"citation":"Contra Felicem 1.3","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.3"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}