{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 1.6","citation":"Augustine, Contra Felicem 1.6","ref":"1.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":223,"text":"FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit, quod spiritus sanctus docuerit ueritatem, quam quaero. illam respuo. hoc enim sanctitas tua mihi legit, ubi spiritum sanctum apostoli acceperunt. et in ipsis apostolis unum quaero, qui me doceat de initio, de medio, de fine. AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse dominum: mitto uobis spiritum sanctum, qui uos doceat initium, medium, finem, bene me astringis, ut ostendam, quos docuerit spiritus sanctus. FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod apostoli ipsi acceperunt spiritum sanctum paracletum, iterum dico: de apostolis ipsis quem uolueris, doceat me, quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam euacuet, de duodecim quem uolueris. AUG. dixit: Absit longe a fide apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. sed quoniam dicis unum ipsorum debere euacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti apostoli non sunt in corpore, ego minimus non solum omnium apostolorum, sed omnium episcoporum, — nam ad merita apostolorum quando aspiro? — quantum mihi dominus de ipso spiritu suo largiri dignatus est, euacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistulae, quam tu ipse Manichaei esse non negas. FEL. dixit: Dixisti, quia apostoli de corpore recesserunt; scripturae eorum ualent usque nunc . et quia dixit sanctitas tua et quia dedisti potestatem dicendi, quae uoluerimus sine ulla formidine, dixisti euacuo legem Manichaei', et ego dico: omnis homo mendax, solus deus uerax; scripturae dei loquuntur.","prev":{"citation":"Contra Felicem 1.5","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.5"},"next":{"citation":"Contra Felicem 1.7","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.7"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}