{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 1.7","citation":"Augustine, Contra Felicem 1.7","ref":"1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":300,"text":"AUG. dixit: Tu quidem et homo es et, sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. et quoniam locutus es, quae uoluisti, non de scriptura dei, oportet et me loqui quod uolo. si enim ueritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit; si falsitas est. quid interest, a quo destruatur? tamen quia de apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sunt in corpore, sunt hic scripturae eorum — ante adsumpti sunt apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat — propterea non inueniuntur scripturae apostolorum euidenter contra Manichaeum disserentes. uerumtamen quod apostolus Paulus in spiritu isto sancto paracleto, quem acceperat, futurum praeuiderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et uos, recito, ut agnoscas. et accepta epistula apostoli Pauli ad Timotheum legit: spiritus autem manifeste dicit, quod in nouissimis temporibus recedent quidam & fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec praecipiens fratribus-bonus eris minister Iesu Christi. et cum legeret, dixit: Ego hoc de uobis et de talibus, qui dicunt aliquam creaturam dei inmundam esse,' et qui dicunt omnem concubitum, et qui fit cum uxore, fornicationem esse — hoc est enim quod ait \"prohibentes nuptias\" — per spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico. tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse aut si dicis omnem cibum humanum licitum ad edendum concessum hominibus mundum esse, non es de illis, quos praedicauit et prophetauit apostolus. si autem inueniris in his, quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et euacuantem doctrinam Manichaei futuri. itaque responde ad id, quod interrogo: omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum?","prev":{"citation":"Contra Felicem 1.6","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.6"},"next":{"citation":"Contra Felicem 1.8","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.8"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}